Knopf: Bibliothek

Ludolf (1681 - 1694)
[Buch I  / Buch II  / Buch IV
 / commentarius  / appendix I  / appendix II]
Exzerpt: Ulrike Santozki / Werner Stark: nach Gedan 1923

Knopf

IOBI LUDOLFI alias Leutholf dicti
HISTORIA AETHIOPICA, sive Brevis & succincta descriptio REGNI HABESSINORUM (1681)
[ohne Paginierung / δ$---$δ steht für nicht transliterierte, nicht lateinische Buchstaben]
|B_Liber-I

|P_Caput-V: de coeli natura
|L_1-4
£{Hol-315,16-18}
In tot tamq; variis regionibus varia aeris est constitutio. Ardores Solis intolerabilis sunt in locis planis atque depressis, quae δ$---$δ: Kolla Habessinis dicuntur; quales Seneca describit his verbis: Saxa velut igni fervescunt, non tantum medio sed inclinato quoque die: ardens pulvis, nec humani vestigii patiens: argentum replumbatur: signorum coagmenta solvuntur: nullum materiae super adornatae manet operimentum. Quo nomine infame est utrumq; maris rubri littus, illiusq; insulae; inprimis Suaquena, cuius aestum Gregorius multoties appellabat infernalem.
|L_11-14
£{Hol-315,18-20}
Igitur statim a littore maris rubri, quo altius montes Aethiopiae ascenderis, eo temperatiorem aerem sentias; ita ut, teste Tellezio, in multis Habessiniae regionibus mitiores sint aestatis calores quam in Lusitania, tot gradibus versus septemtrionem remota. Imo dantur regiones maxime montosae, veluti Samena, in quibus frigus magis timetur quam aestus. Nulla tamen vel paucissima ibi nix; grando quaedam minutior humum nonnumquam operit, quae procul aspicientibus nix videtur. Gregorio nota non erat; nam cum montes Tirolis sub finem Septembris cum eo transirem, nivem, quae paulo ante ceciderat, videns, δ$---$δ: Haritz, Haritz exclamans, farinam mirabundus vocabat.
|L_15-21
£{Hol-315,20-316,01}
Ex illa, quam diximus, aeris varietate tonitrua stupenda oriuntur; quae, cum describeret Gregorius, audientes fere exhorrescebant; coortis enim simul pluribus tempestatibus, caelum atris nubium globis tegitur; mox fulgura undique continua, & fulmina creberrima atque terribilia, etiam animos firmatos taliumq; assuetos percellunt. Ingruunt nimbi densissimi, non guttis, sed quasi rivulis aquam fundentes. Ruunt torrentes, qui saxa, arbores, & obvia exundant. Viae vel aqua opertae, vel caeno tenaces itinera impediunt. tam foeda illis hyems est, plerumque totos tres menses durans. [ Vgl. Comm. 1691, 101 ] Gregorius illam his verbis mihi exposuit: Hyems Aethiopiae non constitit tantum in pluvia, quae descendit de caelo, sed insuper terra etiam aperit os suum in omnibus locis, & evomit aquam. Imo intra unius cuiusq; aedes scaturit aqua, si fuerint in humili loco (positae.) Hanc ob causam non aedificamus domus nostras in locis depressis, sed in editis. Tot ac tanta flumina & scaturigines aquarum ex terra: & tales pluviae ex aere ita non dantur alibi, quemadmodum in patria nostra. Talis tempestas exteris tam molesta tamque gravis visa fuit, ut cum aliquando Aegyptius & Habessinus de praestantia suarum regionum inter se disceptarent, & Habessinus nativam soli fertilitatem, aeris temperiem, aestates amoenas, duplicem messem, aliaq; patriae suae bona extolleret, & Aegyptios sine Aethiopia vivere non posse diceret, quod Nilus limo Aethiopico Aegyptum foecundaret, sine quo & pecudes & homines interituri essent: Aegyptius contra imbres saevos, torrentes rapidos, montes asperos & praecipites, postremo horrenda tonitrua Habessino exprobravit, atq; in eo superior evasit.

|P_Caput-VI
|L_1-6
£{Hol-316,01-03}
Omnis Habessinia enormiter montosa est; ubi duorum modo dierum itinere a mari rubro processeris, confestim scandendi sunt celsissimi Tigrae montes. Inter quos summum extollit jugum Lamalmonus, quem in Dembeam ad castra Regia pergentes transire coguntur; tam periculosis gradibus, & tramite tam angusto, ut, si proficiscentium turmae obviam sibi fiant, homines atque jumenta, dum invicem subeunt aut cedunt, in tantam abyssum praecipitentur, ubi ne conspici quidem amplius possint. Sed non sola ista regio montibus quasi consita est; Bagemdra, Gojama, Waleka, Shewa, & caetere regiones, si Dembeam excipias, perpetuis jugis continuantur. Cumprimis Amharae & Samenae montes, in immensum editi, veluti gibbum Habessiniae repraesentant. Multi hic sunt Aorni, incredibilis plerique altitudinis & asperitatis; ut, scribente Tellezio, metum incutiant aspicientibus, nedum transeuntibus: & Alpes atque montes Pyrenaei, si cum Habessinicis comparentur, humiles videantur colles. Idem addit: Lusitaniae montes, etsi praealtos, cum illis comparatos ludum atque jocum censeri. Inter illos montes, & saepe in ipsa planitie, ac in mediis campis exsurgunt rupes undique praecipites & abruptae, figurae varia, ut procul spectantibus modo excelsae turres, modo pyramides: aut metae maximae: aut arces quadratae, humana arte constructae, videantur; lateribus ex parte utraque ita directis, ut quasi dolabris aut manu opificis abscissae videantur.

|P_Caput-VII
|L_1-9
£{Hol-316,04-06}
In tot tantisque montibus metallorum ac mineralium copiam suppetere, testantur Patres Societatis. Credibile sane est hanc terrae partem, fervidissimis Solis radiis subjacentem, illorum foecundissimam esse, aure praecipue, quia in fluminum ramentis perpolitum & purum largiter reperitur; ervi fere vel viciae magnitudine. Hinc fides, in montibus vicinis gigni, atque vi fluminum avulsum, simul cum arena vehi. Tale aurum absolutissimum esse Plinius tradit. Damota, sed maxime Enarea, hoc beneficio gaudet, cuius id vectigal est. In radicibus arborum, imo in summa tellure & ibi & alibi locorum nonnumquam invenitur. Argento destituuntur; sive quod natura illud negaverit; sive quod eruere & coquere nesciant; plumbum enim habent, cui argentum persaepe connascitur. Artis autem metallicae imperiti prorsus sunt; nam puteos fodere, montes cavare: aut suspenso ligneis columnis tellure cuniculos agere, latera tabulis claudere; silices prope inexpugnabiles cuneis ferreis, & malleis frangere, vel igni rumpere: aliquot dies vel horas diem non cernere: vapore ac fumo strangulari: deniq; venas terrarum saxorumque rimari ab Habessinorum ingenio prorsus est alienum. Quin stultum putant ingemere metallis, & parare divitias, quibus avaros Turcarum animos ad bellum accendant. Ferro tutiores se censent, utpote quo & aurum parare possis; id vero non effodi, sed in superficie terrae obvium legi P. Antonius Fernandes autor est.

|P_Caput-VIII
|L_29-30
£{Hol-316,13}
[...] Habessiniam a destra relinquens, per siticulosas gentes, & arenis squalentia loca versus Septentrionem pergit, Aegyptum inundatione sua irrigaturus; ibique aliquot ostiis in mare effunditur.
|L_76-78
£{Hol-316,07-09}
Sequitur quaestio non minus mira, quam momentosa: Num Rex Habessinorum Nilum divertere possit, ne in Aegyptu fluat? Multi scriptores id asserunt, subnixi partim fama, partim relatione, quam ex Georgio Elmacino jam jam afferemus; addito: Turcas Habessinis propterea tributum pendere. Quidam etiam (ex aspectu fortassis Tabulae Geographicae,) factu facile putant, ut Nilus in Mare rubrum derivetur; idque Albuquerquium, magnanimum illum Lusitanorum in India Proregem, animo agitasse. Tellezius vero negat, tam immensam aquarum vim, tam longo spatio, per asperrimos & confragosos montes, in mare hoc verti: neque cursum a Principe naturae datum ullo modo mutari posse. Idem censet Hornius & alii. Verum illi nullam Elmacini mentionem faciunt; forte etiam ejus verba non legerunt vel expenderunt, quae nos ex Historia Saracenica lectoris judicio exponemus.

|P_Caput-IX
|L_11-13
£{Hol-316,17-22} / £{Hes-140,12}
Sed omnia herbarum miracula superat Assazoe, tam efficax contra aspidum venena, ut nocentissima serpentum genera hac herba tacta sopiantur, & seu mortua jaceant: quin & umbra illius stuporem viperis inducit, ut eas innoxie tollere possis. Qui radicem huius herbae comederit, inter ipsos hydros & chersydros sine metu ambulare poterit, imo multos annos ab illis tutus erit. Visique fuerunt Habessini, his radicibus usi, angues venenatissimos instar anguillarum manu tractare: collo instar collaris circumdare: eosque, cum liberet, impune occidere, ita providum numen, ubi venena sunt praesentissima, ibi remedia reddidit efficacissima.

|P_Caput-X
|L_1-2
£{Hol-317,01-02}
Ob graminis ubertatem, & perpetuum hujus tractus calorem, magna quoque animalia dari mirum non est. Boves inusitatae magnitudinis, Hungaricis atque Russicis multo majores, hic conspiciuntur. Maximos, quos Gregorio ostendebam, ille δ$---$δ: medios dicebat. Nam ubi lac & pabulum sufficit, corpus post partum facile crescit, & calore magis extenditur; quod in frigidioribus plagis contra est. Hinc constat falsa non esse, quae de tauris Aethiopicis, nostris duplo majoribus, Aelianus tradidit.
|L_8-10
£{Hol-317,02-03}
Equorum hic generosa & valida est natura, non enim equitantur nisi in praehiis, vel equestri decursu; ideo nec ungulas eorum soleis ferreis muniunt; si per aspera & salebrosa loca eundum sit, eos ducunt, ipsi mulis insidentes. Variorum colorum sunt, ut apud nos, spadices, glauci, scutulati, fusci & plurimi nigri. Centum mille equites nigros in centum millibus equis nigris Cyriacum Nubiae Regem, quem aliqui simul in Habessinia regnasse autumant, contra Saracenos in Aegyptum duxisse, Elmacinus memoriae prodidit. Miserebatur Gregorium equorum nostrorum, cum illos videret ingentia plaustra trahere, illorum patientiam, nostram vero inclementiam miratus; quasi bellicoso 403:
|L_14-15
£{Hol-317,03-04}
Mirabile illud genus Ovium, in Oriente atque Africa satis norum, hic quoque frequens est. Caudas tam obesas habent, ut minimae decem, vel duodecim libras: maximae interdum ultra quadraginta pendant. Igitur necesse est plostellum supponere, quo tantum onus eo commodius post se trahere possint: neque humi laceretur, aut corrumpatur.
|L_33-38
£{Hol-317,04-08}
At Camelopardalis non quidem crassitie corporis, attamen proceritate elephanto longe antistat; tantae enim altitudinis est, ut homo justae staturae ad genua ejus tantum pertingat. Sic credibile fit, quod ajunt, equitem erecto corpore equo insidentem, ventrem illius subire posse. Nomen illi inditum ex eo, quod praelongo collo atque capite camelo non absimilis est; maculis vero albis rutilum colorem distinguentibus, Pardalis cutem refert. Romani cum eam primum viderent, Ovem feram vocaverunt; quod aspectu magis, quam feritate conspicua esset, ut Plinius loquitur. Habessinis a tenui cauda δ$---$δ: Jiratakacin, i. e. cauda tenuis: Italis autem Giraffa appellantur ab Arabico δ$---$δ zurafa. Caeterum pulchritudine omnia totius orbis quadrupedia praecellit Zecora; Congensibus Zebra dicta. Animal istud, muli magnitudine, ex sylvis ultra Habessiniam, & terras a Gallanis possessas adducitur, & facile cicuratur; in donis Regum Habessiniae frequens, & praecipuum esse solet.

|P_Caput-XI
|L_1-2
£{Hol-317,16}
Nunc ad amphibia & aquatilia descendimus; inter quae horribilis bellua, δ$---$δ Hippopotamus, i. e. equus fluviatilis: Aethiopice δ$---$δ: Bihat, Amharice autem δ$---$δ: Gomari dictus, vasta corporis mole, & roboris stupendi, facile primas tenet. Graeci, cum id nominis reperirent, caput tantum ex undis exsertum viderunt; rostro enim, oculis, & maxime auribus equo persimilis: corporis vero & pedum forma prorsus dissimilis est, acjuba caret; ut ex effigie hic depicta apparet; breves enim pedes & perbrevem caudam, cutem glabram, & laevem sine ullis pilis habet, bove autem duplo major perhibetur.
|L_7
£{Hol-317,16}
Socius ejus Crocodilus multo nocentior est, qui quidem non in dicto lacu, sed in flumine Tacaze, quem in Nilum fluere diximus, reperitur. Leviathan a Jobo vocari, viri quidam docti jam pridem observaverunt, quibus clarissimus Bochartus merito adstipulatur.

|P_Caput-XII
|L_11-15
£{Hol-317,17-21}
Aves autem hic homini a natura extirpandis bestiis concessae videntur; quippe quas ipsae vincere nequeunt, illas hominibus produnt. Etenim avicula, quae Tigrensibus, ubi frequens est, δ$---$δ: Pipi a voce vocatur, (mirum dictu) venatores eo ducit, ubi feras latere animadvertit; tamdiu Pipi Pipi suum ingeminans, donec sequantur, easq; occidant. Retulit mihi Gregorius: de ambulanti sibi cum Tigrensi quodam amico auditam hanc avem; seque, intellecto ex comite suo quid vellet, experiri voluisse num vera diceret; deductos autem fuisse ad frondosam arborem, in qua ingens anguis spiris suis circa ramos convolutus haerebat; quo viso, multo citius, quam venerant, regressos.
|L_17
£{Hol-317,21-22}
Anseres domesticos non habent.
|L_23
£{Hol-317,22-318,02}
At nulli ibi cuculi audiuntur: nec aquilae visuntur; propterea de istarum magnitudine & vi haud secus ac Arabes de sua Ruch (y) decempedales narrant fabulas; nam ovum ejus magnitudine sua montem exaequare dicunt. Vt taceam nunc Monomotapensium Condoram (z), equos pennatos, aliaque ambigua avium & quadrupedum monstra, in Africa veteribus nec non recentioribus autoribus credita: vel saltem audita.
---------
(y) De qua Bochartus in suo Hieroz. L. VI. c. 14. n. 10.
(z) P. Bolivar Jesuita ait: Se pennam illius avis vidisse e mediocribus longitudine viginti octo palmorum, latitudine trium. Calamum ipsum longitudine quinque palmorum, brachii modici crassitie. Allegatur a Nobiliss. Thevenotio in suis Observationibus. Remarques sur les relations d'Ethiopie. Relationem integram lectori in Commentario dabo.
[Nicht über der Vogel ›Ruch‹ sondern über den Condor!]

|P_Caput-XIII
|L_16-22
£{Hol-318,03-06}
Sed longe exitiosiores sunt longustae, quae non deserta & arenosa loca quaerunt, ut serpentes; sed arboribus consita atque frugibus culta. Ineffabili multitudine instar densae nubis Solem obumbrant; non herbae, non frutices, non arbores res intactae manent: quidquid herbidum aut frondosum, arroditur; quasi igne tostum esset. Etiam cortices arborum dentibus mandunt, & sic non in unum tantum annum nocent. Sequuntur hominum pecudumque mortes, & vastitas regionum per aliquot annos; quia tantae calamitati tolerandae neque foenum neque frumentum, ut supra diximus, convehere aut coacervare solent. Aliquamdiu quidem ipsis locustis sustenare se possunt; quibus avide vescuntur, in satietatem & ultionem. Suavis enim valde, nec non salubris est cibus, quo praesidium quoddam Lusitanorum in India jam jam ob famen se dediturum, tamdiu sustentatum fuit, donec ei subveniretur. Itaque dubitandum non est veras fuisse locustas, quibus S. Johannes Baptista in deserto vitam toleravit.

|P_Caput-XIV: de natura et ingenio incolarum.
|L_3-7
£{Hol-318,08-09}
Omnes fere (Habessini) bono ingenio bonaque indole praediti, non crudeles, non sanguinolenti sunt; facile remittunt injurias: non dantur inter illos multae rixae, & si quae oriantur, rarissime gladio iudice transiguntur, colaphi & verbera rixis colophonem addunt. Naturaliter dediti sunt aequitati & iustitiae; cessantibus verberibus confestim arbitros assumunt: aut dominum loci adeunt, causamq; suam verbaliter proponunt, sine ambagibus chartaceorum actorum nostrorum, (quae plerumque ingens onus laborum sunt,) & audientes sententiam, illi acquiescunt sine ulteriori tergiversatione; adeoq; nec replicis, nec triplicis, nec appellationibus aut gravaminibus utuntur; atque hoc modo evitant strepitum rabularum forensium, simulque expensas pro labore scribarum.
|L_12-14
£{Hol-318,16-18}
Hanc ob causam quidam literatorum conjecerunt Regem Habessinorum Prester Jan appellatum, quod Persis δ$---$δ} Prestar-Chan significaret servorum (sc. optimorum) Principem. Bello, vel alias a praedonibus capti, & Muhammedanis venditi, si non satis in religione Christiana confirmari fuerint, ad Islamismum facile seducuntur; quia circumcisio ab illis, utpote jam circumcisis, non exigitur: deinceps, quamvis exteri, & aere emti, ad ducatus & praefecturas evehuntur, superq; cives & ingenuos exsurgunt.
|L_21-23
£{Hol-318,15} [????]
Non ergo solertia, nec ingenio, sed occassione discendi & auxilis destituuntur. Nam ipsi longinqua itinera non suscipiunt: nostrates autem impedit difficillimus ingressus: & iter tam mari quam terra periculosissimum: adhaec Turcarum invidia, cum maxima avaritia conjuncta, prohibet, quo minus artes nostras tam belli quam pacis, in perniciem illorum, aliorumque Muhammedanorum, inferre possimus: crebra denique bella intestina, & cum Gallanis perpetua externa, optimates de pacis artibus cogitare non sinunt.
|L_29-35
£{Hol-318,08-10}
Habessini forma corporis egregia praediti sunt, justa proceritate, vultu liberali, tenui naso (h. e. non simo) labiisq; minime tumidis, adeo ut a nostratibus colore quidem vincantur, in reliquis vero istis parum cedant. Color illis est ut plurimum niger, fuscus vel mustellinus, quem illi maximi faciunt; nonnulli etiam rubicundi sunt: pauci albicantes: vel potius pallidi & exsangues; ingrata prorsus albedine.
£{Hol-118,11f.} [??]
Caeterum albos quosdam homines alibi inter Aethiopes dari, verum cadaverosa & quasi leprosa facie, alii etiam autores testantur, sed morbo quodam id contingere scribunt; quamobrem halitum illorum & contactum, veluti contagiosum, alios Aethiopes fugere. Quin & in Guineae mediterraneis gentem integram talium alborum Aethiopum dari, atque hos ipsos esse Leucaethiopas, id est, albos Aethiopici generis hominis, quorum veteres scriptores meminere. Interim nigredinem suam apprime amant Aethiopes, & albori praeferunt; neque Gregorius se vinci patiebatur hoc argumento, quod infantes nostri viso Aethiope terrerentur, ajebat enim: suos infantes albos homines etiam fugere & formidare. Non atri, sed valde rubicundi nascuntur, cito autem nigrescunt. Sunt qui scribant: Diabolum ab Aethiopibus album pingi, quasi colore suo eum non dignum judicaret.
|L_37
£{Hol-317,08-14}
Macrobios i. e. Longaevos in parte quadam Habessiniae olim habitasse crediderim; hanc enim gentem ultra Meroen coluisse, veteres tradunt.(k)
-------
k) Solin. in Polyhist.c.43. al.30. ex Pomponio Mela. Nec descriptio eorum abhorret; ait enim: Hi Macrobii justitiam colunt, amant aequitatem, plurimum valent robore, praecipua decem pulchritudine. Sed mox veterem fabulam de δ$---$δ, Solis mensa admiscet, quam Herodotus pluribus exponit Lib. III. ubi de Legatione Cambysis ad Macrobiorum Regem agit. Inde originem habet nostrum Schleyer-Affen- (q. d. calanticatarum simiarum) Land / Gall. Pais de Coucagne, Kuchen-Land. [Vgl. Comm. 1691, 23]
|L_42
£{Hol-318,13-14}
Praeter Habessini generis homines variae aliae nationes hoc regnum incolunt, videlicet Judaei, Muhammedani, & gentiles plurimi, caeteris permixti.
|L_51-55
£{Hol-318,10-12}
Adhaec dantur barbari populi plurimi, sine Deo, sine Rege & lege, in arenosis atque desertis locis palantes: moribus linguisque diversi: nullas certa sedes, nisi quas nox cogit, habentes: feri: nudi, fima quoque nare & turgidis labris deformes: agriophagi: imo pamphagi; dracones enim, elephantos & quidquid occurit, mandunt, fordidissimi ac vilissimi mortalium: δ$---$δ : Gregorius vocavit; eosque mihi, ut Plinius Troglodytas, descripsit. Nam specus excavant, quae illis domus sunt, victus serpentum carnes, stridorque non vox. Lusitani id genus hominum Cafros vocare solent, vocabulo ab Arabibus mutuato, qui δ$---$δ Cafir, in plurali δ$---$δ Casiruna infideles seu incredulos vocant omnes eos, qui unum Deum negant.

|P_Caput-XVI
|L_6-9
£{Hol-318,15}
Igitur Turcae, ut omnes illius maris portus praecluderent, Suaquenam Balloum, & Matzuam Habessinorum quondam insulas, occupaverunt; sinentibus Habessinis, quod, nulla maritimarum rerum cura, satis haberent terrestria tutari. Sed mox censerunt, quanti momenti sit tam potentem vicinum habere, cum Turcae rebellibus & hostibus Habessinorum valida sclopetariorum auxilia mitterent. Imo adhuc crebro sentiunt; quia neque homines, neque merces introrsum admittuntut, nisi id a Bassis seu praefectis eorum precibus & praemiis ingentibus obtinueris.


|B_Liber-II

|P_Caput-VII
|L_53-60
£{Hol-318,18}
Sed nec nostra Europa fraudis expers mansit. Etenim impudentissimus mendax quidam Tzagaxus (i), Jacobi filium sese adsimulans, Anno Christi 1635. in Galliam venit; post diversas commendationes, que a credulitate monachorum Palastinae initium sumserant, Aethiopiae Princeps ac regni haeres creditus, & ampla pensione annua a Rege donatus fuit; qui exemplo nonnullorum Italiae Principum, magis, quid magnificentia sua erga tantum exulem dignum, reputare, quam quis ille revera esset, scrupulosus anquirere voluit. Quod equidem jure mireris. Jam enim Romae & in Lusitania extabant annuae Patrum Societatis relationes, ex quibus caedes Jacobi adolescentis & nondum uxorati, ante viginti septem annos facta, optime sciri poterat. Juverat impostorem eximia corporis species: vultus inter gravitatem & comitatem mire compositus; ut inter alios Princeps agens (Bochartus mihi retulit) dignitate formae & suavitate morum illos ceu multo inferiores, longe post se relinqueret, & admirationem aspectu sui omnibus injiceret; sive ea gratia homini inerat: sive novitas rei & opinio antiquae prosapiae e genere Salomonaeo id effecerat. Ille autem nulla alia re, nisi enormi libidine, quasi cum Hercule vel Messalina certare vellet, Aethiopiae Regis filium egit; forte veritus, ne fraus detegeretur, luxuria mortem, carnifici ob scelera debitam maturavit, ludicro hocce Epitaphio notatus: Hic jacet Rex ex Aethiopia in Originali vel copia. Interrogatus de eo Gregorius respondit: famam illius in Aegyptum & Aethiopiae finitima perlatam fuisse; seque ex Principe faemina provinciae Rumae Rectrice audivisse, Tzagaxum ad illam venisse, seque filium Arzoi dixisse, qui regis Zadengheli frater, Lecanaxi filius & Menae Regis nepos fuerat. Idem dixerat popularibus suis in Aegypto & Hierosolymis degentibus; non enim apud illos ausus fuerat Jacobi filium se mentiri, utpote quibus certo constabat, Jacobum sine liberis legitimis, decimo octavo fere aetatis anno, occubuisse. Arzous autem ille in obscuro vixerat; nec cuiquam compertum erat an? & quos liberos post se reliquisset. Nunc ad Susneum revertamur.
------
i) Sic enim pronunciatur Aethiopicum δ$---$δ: Extat de eo libellus hoc titulo: Les Estranges evenements du voyage de S. A. le Serenissime Prince Zaga Christ d' Ethiopie &c. supra modum absurdus & fabulosus.


|B_Liber-IV

|P_Caput-4
|L_20-21
£{Hol-123,09}
Vestitus non minus tenuis est, soli Principes viri sericis sive bombycinis utuntur: Clerici, aliiq; opulentiores gospinis. Pauperiores seminudi, vel pellibus tecti, vix verenda operiunt; quod & apud nobiliores & sacerdotes saepe usu venit. Ad fine subligaculo in templum vel sanctuarium prodire, sane indecorum: Europaeis autem scandalosum est. Nobiles tamen gestant femoralia, vel potius braccas, ad talos usque demissas, sed mira parsimonia, cuius etiam Regem non pudet. Nam ad genua usque, quatenus videlicet tunica teguntur, lineae vel vilioris telae sunt: inferius vero, quatenus conspiciuntur, ex serico vel holoserico, Damascena, aliave preciosa veste fiunt: nec curant, quod, dum sedent, vel equos conscendunt, vilior appareat.



|B_Ludolph_(1691)___
1691: IOBI LUDOLFI alias Leutholf dicti AD SUAM HISTORIAM AETHIOPICAM ANTEHAC EDITAM COMMENTARIUS

|P_23 (Prooemium)
£{Hol-317,08-14}
Nonnulli male feriati Aethiopiam pro argumento fabularum suarum sumserunt, tanquam de nulla alia regione jucundius fabulari vel tutius mentiri liceret.] Id est: Otiosi homines, qui fabulosis magis & jocosis quam veris & seriis delectantur, tot falsa vulgaverunt; Aethiopiae quodam fato, de qua plures quam de ulla alia Orbis regione fabulae reperiuntur. Hic prisca Gulonem regio, nobis Schlaueraffenland (r) / Gallis Pais de Coucagne, anilis fabella ex veterum fabula de Solis mensa (δ$---$δ) nata, de qua Herodotus (s), postquam retulisset: Cambysen ex insana bellandi lubidine, etiam bellum in Aethiopes Macrobios cogitavisse: & propterea Legatos ad Regem illorum cum muneribus exploratum misisse, simul ut inspicerent, an vera essent, quae de Solis talis quaedam esse dicitur. Subjungit: δ$---$δ; Mensa autem Solis talis quaedam esse dicitur. Relata refert: Esse in Aethiopia pratum in suburbio carnibus assatis omnium quadrupedum refertum; eas noctu summo studio a magistratibus loci apponi: at illucescente die ab omnibus accedere volentibus depasci. Incolas dicere terram id ex se praebere. In sine hujus narrationeis iterato dicit Herodotus: δ$---$δ; Mensa equidem Solis vocata dicitur talis esse. Ne quis putet illum talia credidisse.
----------
(r) In Historia mea quidem I. 14. 37. lit. K. not. exposui popularem fabulam de mensa Solis Schleyeraffen-Land
(q). Calanticatarum simiarum, sed potius mihi nunc exponendum videtur Schlauer-Affen-Land Astutarum simiarum regionem intelligi.

|P_101 [ad Lib. I, Cap. V]
£{Hol-315,20ff.}
Audiamus Tellezium, qui ex P. Emanuelis d Almeyda experientia sic scribit: Littus occidentale rubri ab insula Matzua usque ad regnum Dancale hyemem habet mense Decembri & Ianuario, ut in Lusitania, idque spatio X. vel XII. Leucarum terrae continentis, sed lenissimo frigore & modica pluvia. At paulo interius in montibus monasterii Bizen, cis Dobaruam hyems non iisdem mensibus existit, ac in littore Indiae ab oppido Dio usque ad promontorium Comorinum; & in Arabico littore a freto maris rubri usque ad insulas Curiae Muriae hyems est mense Iunio, Iulio, Augusto & Septembri: contra mediterranea Arabiae hyemen sentiunt in Novembri, Decembri, Januario & Februario, ut in Lusitania.
[Vgl. Lulofs § 403]

|P_567 [zu Liber IV, Cap. 4, No. XVIII. De vestitu Aethiopum]
£{Hol-123,09}
Sed redeamus ad pauperem vestitum Habessinorum, de quo saepe queritur Alvarezius & Tellezius, quod etiam Sacerdotes & foeminae vix panno aliquo brevi verenda operiant. Verum id per totam Africam frequens est; Missionariorum, praesertim Italorum & Hispanorum, scandalum maximum. Sic enim Pp. Societatis scribunt: In illa regione puellae, priusquam nubant, prorsus nudae incedunt; igitur primam rem, quam ab illis petii (ait Pater Societatis) fuit, ut mandarent illas vestiri &c. Tanta vis est consuetudinis, ut pudor, aliis hominibus tam naturalis, ibi cesset.


1693: APPENDIX AD HISTORIAM AETHIOPICAM IOBI LUDOLFI ILLIUSQUE COMMENTARIUM EX NOVA RELATIONE De hodierno Habeßiniae Statu concinnata.


|B_Ludolph_(1694)___
1694: APPENDIX SECUNDA AD HISTORIAM AETHIOPICAM continens DISSERTATIONEM DE LOCUSTIS (1694)

|P_Pars_I (S. 1ff)
|Seite_1
£{Hol-186,1-3}
Cum anno praeterito [1693], mense Augusto, ob negotia privata Erfurti commorarer, crebri undique nuncii attulere, magnam insolitarum locustarum vim in Germaniam irrupisse, & iam in ipsam Thuriniam penetrasse; quas populi cum stupore spectarent, veriti, ne agris atque pratis vastatis, alia quoque mala regionibus nostris portenderent. Scripseram ego ante hac non pauca de hoc insecto, cum in historia mea Aethiopica, tum in secuto ad illam Commentario, proposita erudito Orbis conjectura nova, δ$---$δ Selavas Exod. XVI. 3. & Num. XI. 31. non coturnices, sed locustas significare; idque variis rationibus firmaveram.
|Seite_3
£{Hol-186,3-4}
Praeparandi modum didiceram ex Iudaeo illo Mauritano modo nominato. In ahenum aquae cum sale bullientis vivas conjiciebam, & ultra semihoram instar piscium vel cancrorum coqui sinebam. Coctae rubescebant parumper, & odorem astacorum fluviatilium quodammodo spirabant. Apponebatur peregrinum hoc ferculum domesticis meis cum pipere sale & aceto, nec non oleo olivarum. Contemplabantur id tacite, dum illis ex opere meo praelegeretur: volatile hoc ceu salubre & a Deo mundum pronunciatum, a Iudaeis comedi; suavissimum enim & gratissimum cibum, imo cupedias esse Sinensibus & saporem referre cammarorum: squillas, cancros, & carabos insecta maris, monstrosiora esse istis locustis, neminem tamen ea aversari. Denique meminerint S Iohannis Baptistae, cujus is cibus fuerint in deserto.
|Seite_5
£{Hol-186,4-5} / {Her-???}
Dum ista scriberem, Judaeus Hierosolymitanus Simeon Ben-Iacob opportune huc venit, quem de locustis Judaeae percunctatus sum, ad vivum depictas commonstrans. Responsiones eius, quas ipse manu sua consignavit, hic apponere operae pretium putavi, ut sequitur: De iis, quae interrogavit me (Tit.) Dominus Jobus Ludolfus in urbe Francofurto: [...].

|Pars_II delocustis israelitarum in deserto. [S. 21ff.]
|Seite_69f.
£{Hol-186,3-4}
Non tamen omnia ideo dubia cadunt, ait, si de locustis hunc locum accipias; & ista quoq; cadere possunt, etiam si de coturnicibus eum intelligamus. Locustarum praeparatio est: Coquebant eas in aqua, & cum aqua bulliret, cum sale conjiciebat eas in aquam, & finebant eas coqui per horam. Deinde eximebant eas ex aqua, & comedebant eas cum pipere & sale & acero. Unde Israelitis in deserto tantum aquae ad coquendum, cum vix ad potum sufficeret? Unde utensilium copia, ahena, cacabi, ollae, cum manna & aqua cibus & potus ordinarius forent? Unde tantum salis? unde piper & acetum suppetebant? Vel; an si haec condimenta demantur, cibus locustarum adeo gratus, ut cum cupedii possit conferri?


Änderung: 22.05.2007 / .../ 07.08.2007 /
06.03.2008 / .. / 13.03.2008 / 06.07.2010