Knopf: Bibliothek

Gmelin, Johann Georg (1747, 1749, 1768, 1769)

Knopf

Flora sibirica sive historia plantarum sibiriae, 4 Bde.
(St. Petersburg) <4> IX B 1148 #

1. Teil (1747), Praefatio S. xliiif.
£Hol-329,29-330,05
Quum ab Ienisea iam plane discedo, non possum non, quin generalem quandam animaduersionem faciam, cuius quidem rei apud Geographos veniam valde peto, eamque me impetraturum consido, quia non ex pruritu falcem in alienam messem mittendi, sed ex studio historiae naturalis, quod profiteor, vnice nata est. Non ego Asiam ingredi mihi visus sum, antequam Ieniseam fluuium attingerem. Animalia in eam vsque regionem vix vlla vidi, quae non etiam aleret Europa, saltem quae in campis vastis Wolgae fluvii inferioris tractus non occurrerent, vix alia vegetabilia et terrarum lapidumque genus vix aliud. Facies tota terrae in eam vsque regionem mihi Europaea visa est. Sed ab Ienisea fluuio tam orientem quam meridiem et septemtriones versus alia plane terrae facies et nescio quis nouus vigor constitit. Iuga montium aut colles passim tantum ante adparebant, hic vero tota quanta regio montosa erat, vallium et camporum interiacentium amoenitate nulli facile secunda. Animalia nusquam adhuc visa in conspectum veniebant, vti moschiferum animal et Musimon veterum, plantae quaedam Europae admodum familiares hic deficiebant, et novae in Europae nunquam visae paullatim comparebant. Aquarum porro puritas et limpiditas et propterea salubritas, et piscium auiumque scitus sapor, ipsa etiam populorum indigenarum diuersa viuendi ratio nouam regionem strenue inculcabant.
[Zitiert in: Büsching, Erdbeschreibung Bd. 1, S. 523f.]

Praefatio S. lxxiif.
£Hol-288,29-31
Ienisea sub initium Ianuarii mensis immane frigus erat, die quinto Ianuarii quinta ante meridiem ad ducentos sexaginta duos gradus mercurius constitit, qui unam horam post ad ducentos octoginta unum gradum depressus fuit, sed hora octava ad ducentesimum et quinquagesimum gradum rediit, circa quem ad sextam usque horam post meridiem permansit, hinc paullatim elevatus est, ut una hora ante mediam noctem ad ducentesimum secundum iam consisteret, adeoque summa depressio mercurii in thermometro Fahrenheitiano centum viginti gradibus 76/100 infra 0 congruit, quae sane stupenda est, et ante nemini ne in mentem quidem vnquam venit.
[Ganz ähnlich Gmelin, Reise durch Sibirien, Bd. 1, S. 355f.]

Praefatio S. xlvii
£Hol-288,26-29
Locus inter Iacutiam urbem et Ochotense munimentum, media fere in via, secundum Iunacanem fluvium exstat, ob frigus fervidissima etiam aestate insigne, celebris, et propter glaciem, quae perpetuo ibi visitur, a Russis ea loca transeuntibus glacies scaturiens (nakipnoi led,) a Iacutis autem Buss-col, sive glaciei lacus dicta;

Änderung: 25.06.2007 / 03.08.2007